monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > csg75.821 > bsbClm6224.243 > sectio 10 > sectio 11 > bnf17226.185 > sectio 23 > sectio 23 > XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XXVII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. (a. 535/536)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)

1 Intellegimus serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere.2 tale siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere, quae nos divinae possint commendare potentiae.3 Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum dei, quod vobis insinuatum est tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit: ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione provida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quicquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro mansuetudinis vestrae voluntate concedimus.4 De Ranildae quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret mutata religio.5 Earum siquidem rerum iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus.6 nam cum divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere.7 retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse domino, non cuiusquam cogentis imperio: quod qui aliter facere temptaverit, evidenter caelestibus iussionibus obviabit.8 merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis praecipiunt divina mandata.
Cassiodorus HOME